跳轉到內容

蓋烏斯·瓦勒留斯·卡圖盧斯詩歌/17

來自華夏公益教科書,開放書籍,開放世界
拉丁語
O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo,
et salire paratum habes, sed uereris inepta
crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis,
ne supinus eat cauaque in palude recumbat
sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur,
munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
quendam municipem meum de tuo uolo ponte
ire præcipitem in lutum per caputque pedesque,
uerum titius ut lacus putidæque paludis
liuidissima maximeque est profunda uorago.
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
bimuli trmula patris dormientis in ulna.
cui cum sit uiridissimo nupta flore puella
et puella tenellulo delicatior hædo,
adseruanda nigerrimis diligentius uuis,
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus
in fossa Liguri iacet suppernata securi,
tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam;
talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit,
ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum,
si pote stolidum repente excitare ueternum,
et supinum animum in graui derelinquere cæno,
ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
華夏公益教科書